24 { Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.}
Bible verses about "plank" | Clementine_Vulgate
John 7:24
Matthew 7:1-29
1 { Nolite judicare, ut non judicemini.}
2 { In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.}
3 { Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?}
4 { aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?}
5 { Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.}
6 { Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.}
7 { Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.}
8 { Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.}
9 { Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?}
10 { aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?}
11 { Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?}
12 { Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.}
13 { Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.}
14 { Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!}
15 { Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:}
16 { a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?}
17 { Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.}
18 { Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.}
19 { Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.}
20 { Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.}
21 { Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.}
22 { Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?}
23 { Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.}
24 { Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,}
25 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.}
26 { Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:}
27 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.}
28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.