Bible verses about "passover" | Clementine_Vulgate

Exodus 12:15-20

15 Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. 16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. 17 Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. 18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. 19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. 20 Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

Exodus 13:3

3 Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.

Exodus 12:11-13

11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini. 12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. 13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

Numbers 9:6-12

6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, 7 dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël? 8 Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 10 Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino 11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt.

Luke 22:7-20

7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. 8 { Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.} 9 At illi dixerunt: Ubi vis paremus? 10 { Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,} 11 { et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?} 12 { Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.} 13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. 14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. 15 { Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.} 16 { Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.} 17 { Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.} 18 { Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.} 19 { Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.} 20 { Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.}

Luke 22:15

15 { Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.}

Exodus 12:8

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

1 Corinthians 5:8

8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.

Numbers 9:14

14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.

Mark 14:12-25

12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? 13 { Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum,} 14 { et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?} 15 { Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.} 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18 { Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.} 19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? 20 { Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.} 21 { Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.} 22 { Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.} 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. 24 { Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.} 25 { Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.}

Exodus 23:15

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.

Matthew 26:26-28

26 { Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.} 27 { Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.} 28 { Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.}

1 Corinthians 5:7

7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.

Leviticus 23:4-8

4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. 5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: 6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. 7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, 8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.

Exodus 12:21-28

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. 22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. 23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. 24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. 25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. 26 Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio? 27 Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. 28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.