Bible verses about "molestation" | Clementine_Vulgate

Ephesians 5:1-6:24

1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: 4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. 5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. 6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. 7 Nolite ergo effici participes eorum. 8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: 10 probantes quid sit beneplacitum Deo: 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. 15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, 21 subjecti invicem in timore Christi. 22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.

Ephesians 6:1-24

1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. 2 { Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:} 3 { ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.} 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. 10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, 15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. 21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. 24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

1 Corinthians 6:13

13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori.

1 Corinthians 6:9

9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,

Colossians 3:5

5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus:

Hebrews 10:26

26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,

Luke 17:2

2 { Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.}

Galatians 5:16

16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

Deuteronomy 22:25-27

25 Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: 26 puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. 27 Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.

Galatians 5:19-21

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Mark 9:42

42 { Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,}

Matthew 18:6

6 { qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.