Bible verses about "loyalty" | Clementine_Vulgate

Ecclesiastes 10:4

4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.]

John 16:13

13 { Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.}

1 Corinthians 4:2

2 Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.

1 Corinthians 13:7

7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

1 Samuel 24:6-10

6 Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. 7 Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est. 8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere. 9 Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit, 10 dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David quærit malum adversum te?

Proverbs 3:3

3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:

Romans 13:1

1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.

Titus 3:1

1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:

Matthew 18:15

15 { Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.}

Matthew 26:33

33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

Proverbs 21:21

21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.

Matthew 26:35

35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

1 Corinthians 16:13-14

13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. 14 Omnia vestra in caritate fiant.

Ruth 1:16-17

16 Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. 17 Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.

Proverbs 17:17

17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

Proverbs 18:24

24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.]

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.