Bible verses about "laziness" | Clementine_Vulgate

Proverbs 19:15

15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

Proverbs 12:24

24 [Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est, tributis serviet.

Proverbs 6:6

6 [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

Proverbs 26:13-16

13 [Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. 14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.]

Proverbs 14:23

23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

John 5:17

17 { Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.}

2 Thessalonians 3:11-12

11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.

James 1:22

22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.

James 4:17

17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Hebrews 13:16

16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.

Proverbs 21:25

25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

Proverbs 24:30-34

30 [Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: 31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas: 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]

Proverbs 20:4

4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

Proverbs 20:13

13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.

Proverbs 18:9

9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.

1 Timothy 5:8

8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

Proverbs 10:4

4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.

2 Thessalonians 3:10

10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.

Colossians 3:23

23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:

Proverbs 13:4

4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.