Bible verses about "kissing" | Clementine_Vulgate

Ruth 1:14

14 Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhæsit socrui suæ:

Colossians 3:5

5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus:

1 Peter 5:14

14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.

Psalms 2:12

12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. (2:13) Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]

Proverbs 24:26

26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.

Luke 7:36-50

36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. 40 { Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.} 41 { Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.} 42 { Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?} 43 { Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti.} 44 { Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.} 45 { Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.} 46 { Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos.} 47 { Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.} 48 { Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.} 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? 50 { Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.}

Genesis 29:10-12

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. 11 Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, 12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo.

Proverbs 27:6

6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.

Romans 16:16

16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.

Hebrews 13:4

4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.

Luke 7:45

45 { Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.}

Song of Songs 1:2

2 (1:1) [ Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,

Psalms 85:10

10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.