Bible verses about "judas" | Clementine_Vulgate

Zechariah 11:12

12 Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.

Mark 14:18-21

18 { Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.} 19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? 20 { Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.} 21 { Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.}

Matthew 26:47-50

47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. 49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. 50 { Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.}

Matthew 27:3-5

3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, 4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. 5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

Matthew 26:21-25

21 { Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.} 22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23 { At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.} 24 { Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.} 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.

Acts 1:16

16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:

John 13:27

27 { Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.}

John 18:2-5

2 Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. 4 { Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?} 5 { Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.}

John 6:70

70 { (6:71) Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?}

Matthew 26:14-16

14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: 15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.

John 13:2

2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ:

Luke 22:3-6

3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: 4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. 5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. 6 Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

John 12:6

6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

John 17:12

12 { Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.}

John 13:18-26

18 { Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.} 19 { Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.} 20 { Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.} 21 { Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.} 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? 26 { Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.}

Acts 1:18

18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.

Acts 1:16-25

16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: 17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. 18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. 20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter. 21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, 22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. 23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. 24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, 25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.

John 12:4-6

4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

Matthew 27:3-10

3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, 4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. 5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. 7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. 8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. 9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: 10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.

John 6:67-71

67 { (6:68) Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?} 68 (6:69) Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: 69 (6:70) et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 70 { (6:71) Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?} 71 (6:72) Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

Matthew 27:5

5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

Mark 14:43-45

43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.

Psalms 41:9

9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.