30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
32 { Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.}
33 { Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.}
34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
35 { Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.}
36 { Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.}
37 { Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:}
38 { quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.}
39 { Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.}
40 { Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.}
Bible verses about "john" | Clementine_Vulgate
John 6:30-40
John 4:34
34 { Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.}
John 1:1-4
John 3:16
16 { Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.}