Bible verses about "honesty" | Clementine_Vulgate

Exodus 20:16

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Proverbs 16:13

13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.

Proverbs 10:9

9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.

Matthew 5:37

37 { Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.}

Luke 6:31

31 { Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.}

Acts 24:16

16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

Hebrews 13:18

18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.

Proverbs 11:3

3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.

Philippians 4:8-9

8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. 9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.

Colossians 3:9

9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. 11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: 12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.

Proverbs 6:16-20

16 [Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.] 20 [Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.

John 8:32

32 { et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.}

2 Corinthians 8:21

21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

Proverbs 19:1

1 [Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.

Proverbs 12:22

22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.