Bible verses about "heaven" | Clementine_Vulgate

Luke 12:33-34

33 { Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.} 34 { Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.}

John 3:13

13 { Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.}

1 Timothy 6:17-19

17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Hebrews 11:16

16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.

Revelation 21:22-27

22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. 23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. 24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. 25 Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. 26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. 27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

Revelation 21:21-25

21 Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. 22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. 23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. 24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. 25 Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic.

2 Peter 3:13

13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.

Matthew 6:19-21

19 { Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.} 20 { Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.} 21 { Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.}

Luke 23:43

43 { Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.}

Romans 10:9-13

9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. 11 { Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.} 12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13 { Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.}

1 Corinthians 2:9

9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:

Revelation 22:1-5

1 Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. 2 In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. 3 Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi. 4 Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum. 5 Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.

John 14:2

2 { In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.}

John 3:16

16 { Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.}

Revelation 21:4

4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.