Bible verses about "future" | Clementine_Vulgate

Psalms 119:105

Matthew 11:28

28 { Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.}

Ecclesiastes 7:14

14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

1 Corinthians 2:9-10

9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

John 16:33

33 { Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.}

Jeremiah 29:11

11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

Matthew 6:33

33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}

Isaiah 40:31

31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]

James 4:13-15

13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: 14 qui ignoratis quid erit in crastino. 15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

Proverbs 16:9

9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.]

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.