Bible verses about "friends" | Clementine_Vulgate

1 Samuel 18:3

3 Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.

Psalms 55:12-14

12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi: 13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.] 14

Ecclesiastes 4:9-12

9 [Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ. 10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. 11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? 12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur.

Psalms 41:9

9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ.

Proverbs 27:17

17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.

John 15:14

14 { Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.} 15 { Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.}

Proverbs 13:20

20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.]

1 Corinthians 15:33

33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.

Proverbs 17:17

17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

Proverbs 18:24

24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.]

Ecclesiastes 4:10

10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

John 15:13

13 { Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.