Bible verses about "exorcism" | Clementine_Vulgate

Luke 9:42

42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.

Luke 4:33-36

33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna, 34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. 35 { Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.} 36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?

Luke 10:17

17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

Luke 9:49-50

49 Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. 50 { Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.}

Luke 11:20

20 { Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.}

Mark 9:17-29

17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. 18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. 19 { Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.} 20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: 21 { et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.} 22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. 23 { Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.} 24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. 25 { Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.} 26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. 27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? 28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. 29 { Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.}

Mark 5:8

8 { Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.}

Acts 16:18

18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.

Acts 19:13-16

13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. 14 Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? 16 Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.

Acts 19:12

12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.

Ephesians 6:13

13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.

James 4:7

7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

1 Peter 3:18-22

18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. 19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: 20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. 21 Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. 22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.

Mark 5:13

13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.

Mark 9:38

38 Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:

Acts 19:15

15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?

Acts 19:11-12

11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.

Luke 10:19

19 { Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.}

Ephesians 6:10-18

10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, 15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:

1 Peter 5:8

8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:

Mark 16:16-18

16 { Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.} 17 { Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis:} 18 { serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.