Bible verses about "empathy" | Clementine_Vulgate

Luke 7:36-50

36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. 40 { Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.} 41 { Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.} 42 { Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?} 43 { Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti.} 44 { Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.} 45 { Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.} 46 { Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos.} 47 { Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.} 48 { Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.} 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? 50 { Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.}

John 11:33-35

33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, 34 { et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.} 35 Et lacrimatus est Jesus.

John 13:34-35

34 { Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.} 35 { In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.}

Galatians 6:2

2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

2 Corinthians 1:3-4

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, 4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.

Hebrews 4:14-16

14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. 15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. 16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Hebrews 13:3

3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.

Ephesians 4:29

29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.

1 Corinthians 12:26

26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

Colossians 3:12

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:

John 15:12

12 { Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.}

1 Peter 3:8

8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:

Matthew 7:12

12 { Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.}

Ephesians 4:32

32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Romans 12:15

15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.