Bible verses about "devil" | Clementine_Vulgate

Matthew 25:41

41 { Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:}

Luke 22:31-32

31 { Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:} 32 { ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.}

James 1:13-15

13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. 14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. 15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

Revelation 12:9

9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

John 10:10

10 { Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.}

1 Corinthians 10:13

13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

Revelation 20:10

10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum.

John 8:44

44 { Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.}

2 Corinthians 4:4

4 in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.

Ephesians 6:11-12

11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.

2 Corinthians 11:14

14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

James 4:7

7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

1 John 5:18-19

18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. 19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.

1 John 3:4-10

4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. 5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. 6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. 7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. 8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. 9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. 10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:

1 Peter 5:8

8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.