Bible verses about deliverance | Clementine_Vulgate

Bible verses about "deliverance" | Clementine_Vulgate

Psalms 91:1-16

1 [Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: 2 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, 4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi: 9 tu autem Altissimus in æternum, Domine. 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. 12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. 13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]

Psalms 40:9-10

9 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? 10 Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

Psalms 51:17

Isaiah 1:1-31

1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda. 2 [Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. 3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. 4 Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum. 5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. 6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. 7 Terra vestra deserta; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. 8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. 9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. 10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ. 11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. 12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? 13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri. 14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens. 15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. 16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, 17 discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.] 18 [Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. 19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. 20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. 21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. 22 Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua. 23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. 24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. 25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. 26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. 27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia. 28 Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur. 29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis, 30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. 31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.]

Isaiah 61:3

3 ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.

Ezekiel 37:1-14

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus. 2 Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. 3 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. 4 Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. 5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. 6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus. 7 Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. 8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. 9 Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. 10 Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. 11 Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. 12 Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël. 13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus, 14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

Zechariah 9:11

11 Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.

2 Timothy 3:16

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:

Exodus 3:7-10

7 Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus: 8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. 9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur. 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.

Psalms 107:20

Lamentations 3:58-60

58 Judicasti, Domine, causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ. 59 Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me: judica judicium meum. 60 Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.

Matthew 5:28

28 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.}

Mark 16:1-20

1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. 2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. 3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? 4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. 5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. 7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. 9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. 10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. 11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. 12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt. 14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. 15 { Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.} 16 { Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.} 17 { Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis:} 18 { serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.} 19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. 20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.

Luke 4:32

32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

Romans 1:26-27

26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. 27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.

Romans 1:1-32

1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis 3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, 4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: 5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, 6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: 7 omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. 9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio 10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. 11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: 12 id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. 13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. 14 Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: 15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare. 16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. 17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. 18 Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: 19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. 20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. 21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: 22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. 23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. 24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. 26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. 27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. 28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, 29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, 30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, 31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia. 32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Isaiah 43:1-5

1 [Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. 2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. 3 Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te. 4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. 5 Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.

Isaiah 43:18-19

18 Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. 19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina.

Joel 2:25-27

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos. 26 Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. 27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in æternum.]

Obadiah 1:1-21

1 Visio Abdiæ. [Hæc dicit Dominus Deus ad Edom: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: surgite, et consurgamus adversus eum in prælium. 2 Ecce parvulum dedi te in gentibus: contemptibilis tu es valde. 3 Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? 4 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. 5 Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi? 6 Quomodo scrutati sunt Esau; investigaverunt abscondita ejus? 7 Usque ad terminum emiserunt te: omnes viri fœderis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te; non est prudentia in eo. 8 Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau? 9 Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. 10 Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum. 11 In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis. 12 Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiæ. 13 Neque ingredieris portam populi mei in die ruinæ eorum; neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius, 14 neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis. 15 Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi; retributionem tuam convertet in caput tuum. 16 Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. 17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. 18 Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. 19 Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad. 20 Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam: et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est, possidebit civitates austri. 21 Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.]

John 1:1

1 [In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Romans 10:11-13

11 { Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.} 12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13 { Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.}

Job 19:25-27

25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.

Psalms 40:2

2

Isaiah 25:1-12

1 [Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. 2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur. 3 Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te: 4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. 5 Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. 6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ. 7 Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. 8 Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.] 9 [Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus. 10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. 11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus. 12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.]

John 10:9-11

9 { Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.} 10 { Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.} 11 { Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.}

Romans 7:22-25

22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. 24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? 25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.

Mark 1:25

25 { Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.}

2 Samuel 22:1

1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.

Mark 16:17

17 { Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis:}

Psalms 40:17

Matthew 10:1

1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.

1 Corinthians 6:9-10

9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

John 15:7

7 { Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.}

Psalms 40:13

13 Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.

John 8:32

32 { et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.}

John 3:16

16 { Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.}

Galatians 5:1

1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

1 Corinthians 6:18

18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

Romans 6:14-19

14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. 15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. 16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. 19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.

Psalms 34:4

4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.

2 Peter 2:9

9 Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.

Romans 12:1-2

1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Jeremiah 1:7-8

7 Et dixit Dominus ad me: [Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris. 8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.]

James 5:16

16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.

Psalms 50:15

15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

2 Samuel 22:2

2 Et ait: [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.

Psalms 107:6

6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua:

Psalms 34:17

17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.