Bible verses about "counsel" | Clementine_Vulgate

1 Kings 12:6-19

6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic? 7 Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. 8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, 9 dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos? 10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. 11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. 12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia. 13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant, 14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. 15 Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat. 16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua. 17 Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. 18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem: 19 recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem.

Proverbs 16:1-33

1 [Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. 2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus. 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. 5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. 7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. 8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.] 10 [Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus. 11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. 12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. 13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur. 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. 15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.] 16 [Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. 17 Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam. 18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. 20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. 22 Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.] 23 [Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. 24 Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium. 25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. 27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. 28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. 31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. 32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.]

Proverbs 12:15

15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.