Bible verses about "chores" | Clementine_Vulgate

Luke 16:10

10 { Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.}

Proverbs 31:10-31

10 [Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. 13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. 15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. 16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. 22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. 23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. 25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. 26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. 27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. 29 Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. 31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.]

Galatians 6:5

5 Unusquisque enim onus suum portabit.

1 Corinthians 3:8

8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.

1 Corinthians 14:40

40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

Philippians 4:13

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

Exodus 20:12

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

Proverbs 22:6

6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

Colossians 3:20

20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.

Ephesians 6:1-3

1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. 2 { Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:} 3 { ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.}

Philippians 2:14-15

14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: 15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

Proverbs 25:12-13

12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.