Bible verses about "blame" | Clementine_Vulgate

John 16:33

33 { Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.}

Matthew 7:1-5

1 { Nolite judicare, ut non judicemini.} 2 { In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.} 3 { Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?} 4 { aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?} 5 { Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.}

Romans 5:3-5

3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

James 1:12

12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

James 1:2-4

2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: 3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. 4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

Romans 2:1

1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.

1 Peter 4:12

12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat:

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.