Bible verses about beauty of the earth | Clementine_Vulgate

Bible verses about "beauty of the earth" | Clementine_Vulgate

Colossians 1:20

20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

Psalms 50:2

2

Genesis 2:1-25

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. 2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. 3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. 4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, 5 et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: 6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ. 7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. 8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. 9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. 10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: 12 et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. 13 Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. 14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. 15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: 16 præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; 17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. 18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. 19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. 20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. 21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. 22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. 23 Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. 24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. 25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.

Genesis 1:26-28

26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. 27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. 28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

Genesis 1:1

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

Isaiah 65:17

17 Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.

Psalms 24:1

1 [Ad te, Domine, levavi animam meam:

Psalms 33:5

5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.

Psalms 104:1-35

1 [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. 2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. 3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. 4 Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. 5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: 6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: 10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, 11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ: 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus. 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. 14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. 17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: 19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. 20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. 21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ: 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. 23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. 26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. 28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. 32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: 35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.

Romans 1:20

20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.

Genesis 1:31

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Colossians 1:16-17

16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

Psalms 19:1

1 [Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.

John 1:3

3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.