Bible verses about "allah" | Clementine_Vulgate

Genesis 1:26

26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

Matthew 5:44

44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:}

Matthew 5:9

9 { Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.}

Luke 6:28

28 { Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.}

John 14:6

6 { Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.}

John 12:32

32 { Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.}

John 18:36

36 { Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc.}

Romans 12:20

20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

1 Corinthians 15:21-22

21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

Romans 12:21

21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Romans 3:14

14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:

1 John 4:8

8 Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est.

John 1:1

1 [In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.