Psalms 89:12 Cross References - Vulgate

12 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt

Deuteronomy 3:8-9

8 tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon 9 quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir

Joshua 12:1

1 hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem

Joshua 19:22

22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum

Judges 4:6

6 quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon

Judges 4:12

12 nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor

Job 26:7

7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

Psalms 65:12-13

12 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent 13 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

Psalms 98:8

8 flumina plaudent manu simul montes laudabunt

Psalms 133:3

3 sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum

Isaiah 35:1-2

1 laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium 2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri

Isaiah 49:13

13 laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur

Isaiah 55:12-13

12 quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu 13 pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur

Jeremiah 46:18

18 vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.