Psalms 31:9 Cross References - Vulgate

9 miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus

Job 17:7

7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt

Job 33:19-22

19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit 20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis 21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur 22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis

Psalms 6:1-2

1 victori in psalmis super octava canticum David Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 2 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

Psalms 6:7

7 caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis

Psalms 22:14-15

14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei 15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

Psalms 38:1-10

1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua 3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei 4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 5 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 6 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 7 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 8 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 9 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 10 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum

Psalms 44:25

25 quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

Psalms 66:14

14 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper

Psalms 73:14

14 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis

Psalms 73:26

26 mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas

Psalms 88:3-5

3 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 4 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

Psalms 88:9

9 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas

Psalms 102:3-5

3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

Psalms 107:10

10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis

Lamentations 4:17

17 AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat

Lamentations 5:17

17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.