Psalms 27:13 Cross References - Vulgate

13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium

Job 28:13

13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium

Job 33:30

30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

Psalms 31:19

19 quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

Psalms 42:5

5 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius

Psalms 52:5

5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

Psalms 56:3

3 quacumque die territus fuero ego in te confidam

Psalms 56:13

13 pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

Psalms 116:9-11

9 deambulabo coram Domino in terris viventium 10 credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis 11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

Psalms 142:5

5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

Isaiah 38:11

11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit

Isaiah 38:19

19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam

Jeremiah 11:19

19 et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius

Ezekiel 26:20

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium

2 Corinthians 4:1

1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus

2 Corinthians 4:8-14

8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus 10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur 11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali 12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis 13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur 14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum

2 Corinthians 4:16

16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem

Ephesians 2:8

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.