Psalms 104:30 Cross References - Vulgate

30 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

Job 26:13

13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus

Job 33:4

4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

Psalms 33:6

6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum

Isaiah 32:14-15

14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum 15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

Isaiah 65:17

17 ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor

Isaiah 66:22

22 quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum

Ezekiel 37:9

9 et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant

Ephesians 2:1

1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris

Ephesians 2:4-5

4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati

Titus 3:5

5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti

Revelation 21:5

5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.