Numbers 15:8 Cross References - Vulgate

8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas

Leviticus 1:3

3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

Leviticus 3:1

1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino

Leviticus 7:11-18

11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino 12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis 14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem 15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane 16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est 17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet 18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.