Luke 18:1 Cross References - Vulgate

1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

Genesis 32:9-12

9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi 10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior 11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis 12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest

Genesis 32:24-26

24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane 25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit 26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi

Job 27:8-10

8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius 9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia 10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

Psalms 27:13

13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium

Psalms 55:16-17

16 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me 17 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam

Psalms 65:2

2 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis

Psalms 86:3

3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die

Psalms 102:17

17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua

Psalms 142:5-7

5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam 6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium 7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me

Jeremiah 29:12

12 et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos

Jonah 2:7

7 cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum

Luke 11:5-9

5 et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes 6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum 7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi 8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios 9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

Luke 21:36

36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis

Romans 12:12

12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

2 Corinthians 4:1

1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus

Galatians 6:9

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Philippians 4:6

6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

Colossians 4:2

2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

Colossians 4:12

12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

1 Thessalonians 5:17

17 sine intermissione orate

Hebrews 12:3-5

3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes 4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes 5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.