John 8:43 Cross References - Vulgate

43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum

Proverbs 28:5

5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia

Isaiah 6:9

9 et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere

Isaiah 44:18

18 nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo

Jeremiah 6:10

10 cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud

Hosea 14:9

9 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis

Micah 4:12

12 ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum areae

John 5:43

43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis

John 6:60

60 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire

John 7:17

17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar

John 8:27

27 et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat

John 12:39-40

39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias 40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos

Acts 7:51

51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos

Romans 3:11

11 non est intellegens non est requirens Deum

Romans 8:7-8

7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest 8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.