John 1:1 Cross References - Vulgate

1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Psalms 45:6

6 thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui

Proverbs 8:22-31

22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio 23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret 24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant 25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar 26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae 27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos 28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore 31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum

Isaiah 7:14

14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

Isaiah 9:6

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

Isaiah 40:9-11

9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester 10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo 11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

Matthew 1:23

23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

John 1:2

2 hoc erat in principio apud Deum

John 1:14

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

John 1:18

18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

John 10:30-33

30 ego et Pater unum sumus 31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum 32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis 33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum

John 16:28

28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem

John 17:5

5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te

John 20:28

28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus

Romans 9:5

5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen

Ephesians 3:9

9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit

Philippians 2:6

6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo

Colossians 1:17

17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

1 Timothy 3:16

16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

Titus 2:13

13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi

Hebrews 1:8-13

8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui 9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis 10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent 12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient 13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

Hebrews 7:3

3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum

Hebrews 13:8

8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula

2 Peter 1:1

1 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi

1 John 1:1-2

1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae 2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis

1 John 5:7

7 quia tres sunt qui testimonium dant

1 John 5:20

20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

Revelation 1:2

2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit

Revelation 1:8

8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

Revelation 1:11

11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam

Revelation 1:17

17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

Revelation 2:8

8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit

Revelation 3:14

14 et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei

Revelation 19:13

13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei

Revelation 21:6

6 et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis

Revelation 22:13

13 ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.