Job 6:4 Cross References - Vulgate

4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Deuteronomy 32:23-24

23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis 24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

Deuteronomy 32:42

42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

Job 9:17

17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

Job 16:12-14

12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea 14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

Job 21:20

20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet

Job 30:15

15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

Job 31:23

23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

Psalms 7:13

13 et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est

Psalms 18:14

14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

Psalms 21:12

12 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum

Psalms 38:2

2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua

Psalms 45:5

5 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

Psalms 88:15-16

15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

Psalms 143:7

7 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper

Proverbs 18:14

14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere

Lamentations 3:12-13

12 DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam 13 HE misit in renibus meis filias faretrae suae

Mark 14:33-34

33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere 34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate

Mark 15:34

34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

2 Corinthians 5:11

11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.