Job 31:31 Cross References - Vulgate

31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur

1 Samuel 24:4

4 et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter

1 Samuel 24:10

10 ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est

1 Samuel 26:8

8 dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit

2 Samuel 16:9-10

9 dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eius 10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit

2 Samuel 19:21-22

21 respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini 22 et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel

Job 19:22

22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

Job 22:7

7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem

Psalms 27:2

2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

Psalms 35:25

25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum

Proverbs 1:11-12

11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum

Proverbs 1:18

18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas

Jeremiah 40:15-16

15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda 16 et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel

Micah 3:2-3

2 qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum 3 qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollae

Luke 9:54-55

54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos 55 et conversus increpavit illos

Luke 22:50-51

50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram 51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.