Job 28:3 Cross References - Vulgate

3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis

Job 10:21-22

21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine 22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

Job 12:22

22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis

Job 38:16-17

16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti 17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti

Proverbs 2:4

4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam

Ecclesiastes 1:13

13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea

Habakkuk 2:13

13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Luke 16:8

8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.