Job 19:25 Cross References - Vulgate

25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

Genesis 3:15

15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius

Genesis 22:18

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae

Job 16:19

19 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

Job 33:23-24

23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem 24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier

Psalms 19:14

14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Psalms 78:35

35 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius

Proverbs 23:11

11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum

Isaiah 43:14

14 haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes

Isaiah 54:5

5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur

Isaiah 59:20-21

20 et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus 21 hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum

Jeremiah 50:34

34 redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis

John 5:22-29

22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio 23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum 24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam 25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent 26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso 27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est 28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius 29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii

Ephesians 1:7

7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

Jude 1:14

14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.