Jeremiah 6:18 Cross References - Vulgate

18 ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis

Deuteronomy 29:24-28

24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa 25 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti 26 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt 28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

Psalms 50:4-6

4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum 5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper

Isaiah 5:3

3 nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam

Jeremiah 4:10

10 et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam

Jeremiah 31:10

10 audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum

Micah 6:5

5 populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.