Jeremiah 10:12 Cross References - Vulgate

12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Genesis 1:6-9

6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis 7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita 8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus 9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita

Job 9:8

8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris

Job 26:7

7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

Job 38:4-7

4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius 7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei

Psalms 24:2

2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum

Psalms 33:6

6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum

Psalms 78:69

69 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius

Psalms 93:1

1 Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur

Psalms 104:2

2 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es

Psalms 104:24

24 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam

Psalms 119:90

90 in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat

Psalms 136:5-6

5 qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius 6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 146:5-6

5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

Psalms 148:4-5

4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt

Proverbs 3:19

19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia

Proverbs 30:4

4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

Isaiah 40:22

22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

Isaiah 42:5

5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

Isaiah 44:24

24 haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum

Isaiah 45:12

12 ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi

Isaiah 45:18

18 quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius

Isaiah 48:13

13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul

Isaiah 49:8

8 haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas

Jeremiah 10:13

13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis

Jeremiah 32:17

17 heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum

Jeremiah 51:15-19

15 qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos 16 dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis 17 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis 18 vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt 19 non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius

Zechariah 12:1

1 onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo

John 1:3

3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est

Colossians 1:16

16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.