Isaiah 40:26 Cross References - Vulgate

26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit

Genesis 2:1-2

1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum 2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

Deuteronomy 4:19

19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt

Job 31:26-28

26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare 27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo 28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum

Psalms 8:3-4

3 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti 4 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum

Psalms 19:1

1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

Psalms 89:11-13

11 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 12 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 13 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua

Psalms 102:25

25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui

Psalms 147:4-5

4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat 5 magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus

Psalms 148:3-6

3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis 4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt 6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit

Isaiah 34:16

16 requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea

Isaiah 42:5

5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

Isaiah 44:24

24 haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum

Isaiah 45:7

7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec

Isaiah 48:13

13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul

Isaiah 51:6

6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet

Jeremiah 10:11-12

11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt 12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos

Jeremiah 32:17-19

17 heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum 18 qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi 19 magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius

Colossians 1:16-17

16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt 17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.