Isaiah 32:8 Cross References - Vulgate

8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

2 Samuel 9:1-13

1 et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan 2 erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus 3 et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus 4 ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar 5 misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar 6 cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus 7 et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper 8 qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei 9 vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui 10 operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi 11 dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis 12 habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth 13 porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede

Job 31:16-21

16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci 17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea 18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum 19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est 21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

Psalms 112:9

9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

Proverbs 11:24-25

24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

Luke 6:33-35

33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt 34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia 35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos

Acts 9:39

39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas

Acts 11:29-30

29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus 30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

2 Corinthians 8:2

2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum

2 Corinthians 9:6-11

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet 7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus 8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum 9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum 10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae 11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.