Genesis 26:1 Cross References - Vulgate

1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara

Genesis 12:10

10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra

Genesis 20:1-2

1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris 2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam

Genesis 21:22-32

22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis 23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena 24 dixitque Abraham ego iurabo 25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius 26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie 27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus 28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum 29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum 30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum 31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt 32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti

Genesis 25:11

11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.