Exodus 23:7 Cross References - Vulgate

7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

Exodus 20:13

13 non occides

Exodus 23:1

1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

Exodus 34:7

7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

Leviticus 19:11

11 non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum

Deuteronomy 19:16-21

16 si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis 17 stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis 18 cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium 19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui 20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere 21 non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges

Deuteronomy 27:25

25 maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen

Job 22:23

23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

Proverbs 4:14-15

14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via 15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam

Proverbs 17:15

15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

Isaiah 33:15

15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

Nahum 1:3

3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius

Luke 3:14

14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

Romans 1:18

18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent

Romans 2:5-6

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 6 qui reddet unicuique secundum opera eius

Ephesians 4:25

25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra

1 Thessalonians 5:22

22 ab omni specie mala abstinete vos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.