Ecclesiastes 1:15 Cross References - Vulgate

15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus

Job 11:6

6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua

Job 34:29

29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines

Ecclesiastes 3:14

14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur

Ecclesiastes 7:12-13

12 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo 13 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

Isaiah 40:4

4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas

Lamentations 3:37

37 MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente

Daniel 4:35

35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Matthew 6:27

27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.