Deuteronomy 4:40 Cross References - Vulgate

40 custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

Leviticus 22:31

31 custodite mandata mea et facite ea ego Dominus

Leviticus 26:1-13

1 ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester 2 custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus 3 si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis 4 et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur 5 adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra 6 dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros 7 persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis 8 persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio 9 respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum 10 comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis 11 ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea 12 ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus 13 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti

Deuteronomy 4:1

1 et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis

Deuteronomy 4:6

6 et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna

Deuteronomy 5:16

16 honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

Deuteronomy 5:33

33 sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae

Deuteronomy 6:3

3 audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem

Deuteronomy 6:18

18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis

Deuteronomy 12:25

25 ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini

Deuteronomy 12:28

28 observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui

Deuteronomy 22:7

7 sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore

Deuteronomy 28:1-14

1 sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra 2 venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris 3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro 4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum 5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae 6 benedictus eris et ingrediens et egrediens 7 dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua 8 emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis 9 suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius 10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te 11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi 12 aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies 13 constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris 14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos

Jeremiah 11:4

4 quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

John 14:15

15 si diligitis me mandata mea servate

John 14:21-24

21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum 22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo 23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus 24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris

Ephesians 6:3

3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram

1 Timothy 4:8

8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.