Deuteronomy 4:11 Cross References - Vulgate

11 et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo

Exodus 19:16-18

16 iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris 17 cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis 18 totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis

Exodus 20:18-19

18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul 19 dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur

Deuteronomy 5:23

23 vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis

Hebrews 12:18-19

18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam 19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.