Deuteronomy 20:18 Cross References - Vulgate

18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum

Exodus 23:33

33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

Exodus 34:16

16 nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos

Deuteronomy 7:4-5

4 quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito 5 quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite

Deuteronomy 12:30-31

30 cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colam 31 non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne

Deuteronomy 18:19

19 qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam

Joshua 23:13

13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

Judges 2:3

3 quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam

Psalms 106:34-40

34 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis 35 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis 36 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 37 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 38 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 39 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus 40 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis

1 Corinthians 15:33

33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

2 Corinthians 6:17

17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

Ephesians 5:11

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite

2 Thessalonians 3:14

14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur

1 Timothy 6:5

5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

2 Timothy 2:17-18

17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus 18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem

Revelation 18:3-5

3 quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt 4 et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis 5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.