Daniel 6:1 Cross References - Vulgate

1 placuit Dario et constituit supra regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo

Exodus 18:21-22

21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos 22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere

Esther 1:1

1 in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias

Daniel 5:31

31 et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo

1 Peter 2:14

14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.