2 Thessalonians 1:12 Cross References - Vulgate

12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi

Genesis 18:18

18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae

Psalms 72:17

17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

Isaiah 45:17

17 Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi

Isaiah 45:25

25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel

Isaiah 66:5

5 audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur

John 17:10

10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis

John 17:21-26

21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti 22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus 23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti 24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi 25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

Romans 1:7

7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

1 Corinthians 1:4

4 gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu

2 Corinthians 8:9

9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis

2 Corinthians 13:4

4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis

Philippians 2:9-11

9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Philippians 3:9

9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide

Colossians 2:9-10

9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter 10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

2 Thessalonians 1:10

10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo

Titus 2:11

11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus

1 Peter 1:7-8

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata

1 Peter 4:14

14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit

Revelation 1:4

4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.