2 Chronicles 33:11 Cross References - Vulgate

11 idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem

Deuteronomy 28:36

36 ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi

1 Samuel 13:6

6 quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis

2 Kings 23:33

33 vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri

2 Kings 25:6

6 adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium

2 Chronicles 36:6

6 contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem

Nehemiah 9:32

32 nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc

Nehemiah 9:37

37 et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus

Job 36:8-11

8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis 9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint 10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate 11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria

Psalms 107:10-14

10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 11 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 12 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 13 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 14 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos

Isaiah 5:26-30

26 et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet 27 non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius 28 sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis 29 rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat 30 et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius

Isaiah 7:18-20

18 et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur 19 et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus 20 in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam

Isaiah 10:8

8 dicet enim

Isaiah 36:9

9 et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus

Lamentations 3:7

7 GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.