2 Chronicles 13:15 Cross References - Vulgate

15 omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda

Numbers 32:4

4 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima

Joshua 6:16

16 cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem

Joshua 6:20

20 igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem

Joshua 11:8

8 tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias

Judges 4:15

15 perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret

Judges 7:18-22

18 quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni 19 ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas 20 cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis 21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt 22 et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se caede truncabant

2 Kings 5:1

1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat autem vir fortis et dives sed leprosus

2 Chronicles 14:12

12 exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda fugeruntque Aethiopes

2 Chronicles 20:21

21 deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 47:1

1 victori filiorum Core canticum omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis

Psalms 47:5

5 ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae

Psalms 118:4-7

4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius 5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus 6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo 7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me

Isaiah 37:36

36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.