1 Samuel 2:10 Cross References - Vulgate

10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

Exodus 15:6

6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum

Judges 5:31

31 sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent quievitque terra per quadraginta annos

1 Samuel 7:10

10 factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel

1 Samuel 12:3

3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis

1 Samuel 12:13

13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem

1 Samuel 12:18

18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

1 Samuel 15:28

28 et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te

1 Samuel 16:1

1 dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem

2 Samuel 7:8

8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israhel

2 Samuel 7:13

13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum

2 Samuel 22:14

14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam

Job 40:9

9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

Psalms 2:2

2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius

Psalms 2:6

6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

Psalms 2:9

9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos

Psalms 18:13-14

13 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis 14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

Psalms 20:6

6 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae

Psalms 21:1

1 victori canticum David Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer

Psalms 21:7-9

7 quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur 8 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te 9 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

Psalms 28:8

8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

Psalms 45:7

7 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

Psalms 50:1-6

1 canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius 2 de Sion perfecta decore Deus apparuit 3 veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida 4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum 5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper

Psalms 68:1-2

1 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei 2 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia

Psalms 89:17

17 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum

Psalms 89:24

24 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius

Psalms 92:9-10

9 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem 10 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

Psalms 96:13

13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

Psalms 98:9

9 ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

Psalms 148:14

14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

Ecclesiastes 11:9

9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

Ecclesiastes 12:14

14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit

Isaiah 32:1

1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt

Isaiah 45:24

24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei

Matthew 25:31-32

31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

Matthew 25:34

34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

Matthew 28:18

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

Luke 1:69

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui

Luke 19:27

27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me

John 5:21-22

21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat 22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio

Acts 4:27

27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel

Acts 10:38

38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo

Romans 14:10-12

10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei 11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo 12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo

2 Corinthians 5:10

10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

Revelation 20:11-15

11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis 12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum 13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum 14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis 15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.