1 Samuel 17:40 Cross References - Vulgate

40 et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum

Judges 3:31

31 post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel

Judges 7:16-20

16 divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum 17 et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini 18 quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni 19 ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas 20 cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis

Judges 15:15-16

15 inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille viros 16 et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros

Judges 20:16

16 qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur

Matthew 10:10

10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo

1 Corinthians 1:27-29

27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.