1 Kings 19:20 Cross References - Vulgate

20 qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi

Matthew 4:20

20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum

Matthew 4:22

22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum

Matthew 8:21-22

21 alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum 22 Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos

Matthew 9:9

9 et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

Matthew 19:27

27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis

Luke 9:61-62

61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt 62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei

Acts 20:37

37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.